TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Attendat itaque Charitas Vestra, videte hoc ipsum quemadmodum firmetur ab apostolo Petro. Cum Simon ille magus baptizatus a Philippo adhaereret ei, credens miraculis divinis factis in conspectu suo; venerunt Apostoli ad Samariam, ubi crediderat etiam et ipse magus, et ubi fuit baptizatus, et imposuerunt Apostoli manus hominibus baptizatis, et acceperunt Spiritum sanctum, et coeperunt linguis loqui. Admiratus est ille, et obstupefactus tanto divino miraculo, quod ad impositionem humanarum manuum venit Spiritus sanctus, et implevit homines; et desideravit istam, non gratiam, sed potentiam; non unde liberaretur, sed unde extolleretur: at ubi desideravit hoc, et implevit superbia cor ejus, et diabolica impietas et celsitudo dejicienda, ait Apostolis: Quantam vultis pecuniam a me accipere, ut et ad mearum impositionem manuum accipiant homines Spiritum sanctum? Qui quaerebat saecularia, qui in circuitu accolebat, pecunia putavit posse se emere donum Dei. Qui se putavit pecunia comparare Spiritum sanctum, etiam Apostolos avaros arbitratus est, sicut erat ipse impius et superbus. Continuo Petrus: Pecunia tua, inquit, tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia comparari. Non est tibi sors neque pars in fide hac 77Act. VIII, 13-21 ; id est, non pertines ad istam gratiam, quam gratis omnes accipimus, quia pecunia te putas emere quod gratis datur. Ex eo autem quod gratis datur, sors vocatur: Non est tibi sors neque pars in fide hac. Ista dixi, ne expavesceremus quod ait, In manibus tuis sortes meae. Quae sunt enim sortes? Haereditas Ecclesiae. Quousque est haereditas Ecclesiae? inter quos fines? Usque ad omnes fines: dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae 78Psal. II, 8. Non mihi ergo promittat homo nescio quam particulam: Deus meus, In manibus tuis sortes meae. Jam sufficiat Charitati Vestrae: quod restat, in nomine Domini crastina die ipso adjuvante reddemus.

Notes

  1. 77. Act. VIII, 13-21
  2. 78. Psal. II, 8