[vers. 10.] Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob 31Exod. III, 6. Verum est, dixit hoc Deus, et superbierunt inde Judaei, et dixerunt: Nos filii Abrahae sumus. Superbientes de nomine paterno, gerentes ejus carnem, non tenentes ejus fidem; semine adhaerentes, moribus degenerantes. Denique Dominus quid ait eis ita superbientibus? Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite 32Joan. VIII, 33, 39 . Item quid dixit illis Joannes venientibus et contremiscentibus quibusdam ipsorum, qui se poenitendo corrigere voluerunt? Progenies viperarum. Erant enim iniqui, erant perditi, erant peccatores, erant impii: venerunt ad baptismum Joannis: et quid eis dicit? Progenies viperarum. Illi se dicebant filios Abrahae, et ipse illos dicebat filios viperarum. Numquid Abraham vipera erat? Sed quia male vivendo daemones imitati erant, et eorum filii facti erant, quos imitando male vivebant: Progenies, inquit, viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud vosmetipsos, Patrem habemus Abraham, et quasi superbire de genere Abrahae; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 33Matth. III, 7-9 . Non enim remansurus est Abraham sine filiis, si vos damnaverit Deus: potens est enim et damnare quos odit, et illi reddere quos promisit. Et unde illi redditurus est filios, si damnat Hebraeos de carne ejus progenitos? De lapidibus istis. Ostendebat illis lapides in eremo. Qui erant lapides, nisi Gentes, quae lapides adorabant? Lapides quare? Adorando lapides, dicti erant lapides: quia psalmus praedixerat, Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis 34Psal. CXIII, 8 . Tamen de ipsis lapidibus reddidit filios Abrahae: modo omnes qui lapides adorabamus, conversi ad Dominum filii Abrahae facti sumus; non ducendo ab illo carnem, sed imitando fidem. Principes ergo populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes populorum: Gentium principes, non unius populi principes, sed principes populorum omnium, convenerunt cum Deo Abraham.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 31. Exod. III, 6
- 32. Joan. VIII, 33, 39
- 33. Matth. III, 7-9
- 34. Psal. CXIII, 8