TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quaerimus unde sit ista tribulatio, quoniam liberatus paulo ante gaudere videbatur, justitia quadam infusa sibi largiter dono Dei, et inde facto spatio pedibus suis in latitudine charitatis. Unde ergo et ista existit tribulatio, nisi forte ex illo quod Dominus dicit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum 44Matth. XXIV, 12 ? Primo enim commendata paucitate sanctorum, tanquam missis retibus, multiplicata est Ecclesia, et capti sunt innumerabiles, de quibus praedictum erat. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum 45Psal. XXXIX, 6 ; qui etiam navigia premerent, et retia rumperent, sicut est positum in illa prima piscatione 46Luc. V, 6 ante passionem Domini. Ex his igitur multitudinibus exaggerati sunt, quibus per Pascha sic referciuntur ecclesiae, ut turbas ipsorum parietum recuset angustia. Quomodo autem non tribuletur iste de hac multitudine, quando videt ipsos implere theatra et amphitheatra, qui paulo ante ecclesias impleverunt? ipsos in nequitiis, qui paulo ante in laudibus Dei? ipsos blasphemare Deum, qui respondebant, Amen Deo? Permaneat, duret, non deficiat etiam in multitudine copiosa iniquorum, quia nec granum deficit in multitudine palearum, quo usque post ventilationem mittatur in horreum, et ibi sit in societate sanctorum, ne turbulenti aliquid pulveris patiatur. Perduret ergo, quia et Dominus cum dixisset, Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum; ne praenuntiata ista abundantia iniquitatis labarent nutarentque pedes nostri, continuo subjecit, quod fideles erigeret, quod consolaretur atque firmaret, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 47Matth. XXIV, 13 .

Notes

  1. 44. Matth. XXIV, 12
  2. 45. Psal. XXXIX, 6
  3. 46. Luc. V, 6
  4. 47. Matth. XXIV, 13