[vers. 8.] Quoniam propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Nihil magnum est quod dicitur, sustinui; sed quod dicitur, propter te sustinui. Si enim sustines, quia peccasti; propter te sustines, non propter Deum. Quae enim vobis gloria est, ait Petrus, si peccantes punimini, et suffertis 49I Petr. II, 20 ? Si autem sustines quia mandatum Dei servasti, vere propter Deum sustines; et merces tua manet in aeternum, quia propter Deum sustinuisti opprobria. Ideo enim prior ille sustinuit, ut nos sustinere disceremus. Et si ille, qui non habebat quod illi objiciebatur; quanto magis nos qui, etsi non habemus peccatum quod nobis objicit inimicus, habemus tamen alterum quod digne in nobis flagelletur? Nescio quis te furem dicit, et non es fur: audis opprobrium; non tamen sic non es fur, ut non sis aliquid quod Deo displicet. Porro si ille qui omnino nihil rapuerat, qui verissime dixerat, Ecce venit princeps mundi hujus, et in me nihil inveniet, dictus est peccator 50Joan. IX, 24, dictus est iniquus, dictus est Beelzebub 51Matth. X, 25, dictus est insanus; tu dedignaris, serve, audire pro meritis tuis, quod Dominus audivit nullis meritis suis? Ille venit ut tibi praeberet exemplum. Quasi gratis hoc fecerit, sic tu non proficis. Quare enim ille audivit, nisi ut tu cum audires non deficeres? Ecce tu audis, et deficis: frustra ergo ille audivit; non enim propter se, sed propter te audivit. Quoniam proper te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Irreverentia, inquit, operuit faciem meam. Irreverentia quid est? Non confundi. Denique quasi vitium videtur, cum dicitur: Irreverens homo est. Magna irreverentia hominis, non illum erubescere. Ergo irreverentia quasi impudentia est. Oportet ut habeat christianus irreverentiam istam, quando venerit inter homines quibus displicet Christus. Si erubuerit de Christo, delebitur de libro viventium. Opus est ergo ut habeas irreverentiam, quando tibi de Christo insultatur; quando dicitur, Cultor crucifixi, adorator male mortui, venerator occisi: hic si erubueris, mortuus es. Sententiam quippe ipsius vide, qui neminem fallit: Qui me erubuerit coram hominibus, et ego erubescam eum coram Angelis Dei 52Luc. IX, 26 . Observa ergo tu; sit in te irreverentia, frontosus esto quando audis opprobrium de Christo; prorsus esto frontosus. Quid times fronti tuae, quam signo crucis armasti? Hoc est enim, Propter te sustinui exprobrationem, operuit irreverentia faciem meam. Propter te sustinui exprobrationem: et quia non de te erubui, quando mihi propter te insultabatur, operuit irreverentia faciem meam.