TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo? Qui sunt beati? Non in quibus non invenerit Deus peccatum: nam in omnibus invenit. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei 21Id. III, 23. Si ergo in omnibus peccata inveniuntur, remanet ut non sint beati, nisi quorum remissa sunt peccata. Hoc ergo Apostolus sic commendavit: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam. Et ei qui operatur (id est, de operibus praesumit, et eorum merito sibi dicit datam esse gratiam fidei), merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum 22Id. IV, 3, 4 . Quid est hoc, nisi quod merces nostra gratia vocatur? Si gratia est, gratis datur. Quid est, gratis datur? Gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua, et inveniuntur omnia mala. Si quod debetur illis operibus, Deus redderet, utique damnaret: Stipendium enim peccati mors 23Rom. VI, 23. Malis operibus quid debetur, nisi damnatio? Bonis quid debetur? Regnum coelorum. Tu autem in malis operibus inventus es: si reddatur tibi quod debetur, puniendus es. Quid ergo fit? Non tibi Deus reddit debitam poenam, sed donat indebitam gratiam. Debebat vindictam, dat indulgentiam. Incipis ergo esse in fide per indulgentiam; jam fides illa assumpta spe et dilectione incipit bene operari: sed nec tunc glorieris, et extollas te: memento a quo in via positus sis; memento quia et sanis pedibus et velocibus errabas; memento quia etsi languebas, et in via semivivus jacebas, levatus es in jumentum, et perductus in stabulum 24Luc. X, 30. Ei autem, inquit, qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum. Si vis esse alienus a gratia, jacta merita tua. Ille autem videt quid sit in te, et novit quid cui debeat. Ei vero qui non operatur, quid? Ecce pone aliquem impium peccatorem, non operatur. Quid autem? Credit autem in eum qui justificat impium. Ex eo enim quia non operatur bene, impius est: etsi bona videatur facere, tamen, quia sine fide, nec bona vocanda sunt. Credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam; sicut et David dicit, beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus 25Rom. IV, 5, 6 . Justitiam autem quam? Fidei, quam bona opera non praecesserunt, sed quam bona opera consequuntur.

Notes

  1. 21. Id. III, 23
  2. 22. Id. IV, 3, 4
  3. 23. Rom. VI, 23
  4. 24. Luc. X, 30
  5. 25. Rom. IV, 5, 6