In omnibus Scripturis sanctis, gratia Dei quae liberat nos commendat se nobis, ut commendatos habeat nos. Hoc in isto psalmo canitur, de quo cum Vestra Charitate loqui suscepimus. Aderit Dominus, ut sic eam corde concipiam, quomodo dignum est; et sic eam promam, quomodo expedit vobis. Multum enim movet Dei amor et timor: timor Dei, quia justus est; amor, quia misericors est. Quis enim ei diceret, Quid fecisti 1Sap. XII, 12 , si damnaret injustum? Quanta ergo misericordia ejus, ut justificet injustum? Ex hoc praelectum nobis et Apostolum audivimus eamdem maxime gratiam commendantem: de cujus commendatione habebat Judaeos inimicos, velut de Legis littera praesumentes, et tanquam justitiam suam diligentes atque jactantes; de quibus dicit: Testimonium perhibeo illis, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Et tanquam ei diceretur, Quid est enim habere zelum Dei non secundum scientiam? subjecit continuo, Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 2Rom. X, 2, 3 . Gloriantes, inquit, tanquam de operibus, excludunt a se gratiam; et tanquam de sanitate sua falsa praesumentes respuunt medicinam. Contra tales enim et Dominus dixerat: Non veni vocare justos, sed peccatores in poenitentiam; non est opus sanis medicus, sed male habentibus 3Matth. IX, 13, 12 . Haec est ergo tota scientia magna, hominem scire quia ipse per se nihil est; et quoniam quidquid est, a Deo est, et propter Deum est. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis 4I Cor. IV, 7 ? Hanc gratiam commendat Apostolus; hinc habere meruit inimicos Judaeos, de littera Legis et de sua justitia gloriantes. Hanc ergo commendans in lectione quae lecta est, sic ait: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei 5I Cor. XV, 9 . Sed ideo misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Deinde paulo post, Fidelis sermo est, inquit, et omni acceptione dignus, quia Christus Jesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Numquid ante illum non erant peccatores? Quid est ergo, primus ego? Antecedens omnes non tempore, sed malignitate. Sed ideo, inquit, misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Jesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 6I Tim. I, 13, 15, 16 : id est, ut unusquisque peccator et iniquus jam de se desperans, jam habens quasi gladiatorium animum, ut ideo faciat quidquid vult, quia necessario damnandus est, respiciat tamen ad apostolum Paulum, cui tanta crudelitas, tantaque malitia a Deo donata est; et, non de se desperando, convertatur ad Deum. Hanc ergo gratiam commendat nobis Deus et in isto psalmo; intueamur illum, et videamus an ita sit, an forte ego aliter suspicer. Etenim arbitror hunc eum habere affectum, et hoc omnibus prope suis syllabis resonare: id est, hoc nobis commendare, gratiam Dei gratuitam, quae nos liberat indignos, non propter nos, sed propter se; ut etiamsi non hoc dicerem, neque hoc praelocutus essem, quilibet mediocris cordis homo, attente audiens verba ejusdem psalmi, saperet hoc; et forte ipsis verbis, si aliud habebat in corde, mutaretur, et fieret quod hic sonat. Quid est hoc? Ut tota spes nostra in Deo sit, nihilque de nobis tanquam de nostris viribus praesumamus; ne nostrum facientes quod ab illo est, et quod accepimus amittamus.