[«vers.» 120.] Cognita itaque Dei gratia, quae sola liberat a praevaricatione, quae legis cognitione committitur, orando dicit: «Confige clavis a timore tuo carnes meas.» Sic enim expressius interpretati sunt quidam nostri, quod graece uno verbo dici potuit, id est, καθήλωσον. Hoc alii «confige» dicere voluerunt, nec addiderunt «clavis;» atque ita dum volunt uno verbo graeco unum latinum interpretando reddere, sententiam minus explicaverunt: quoniam in eo quod est «confige,» non sonant clavi; καθήλωσον autem sine clavis intelligi non potest, nec nisi duobus verbis latine dici potest, sicut dictum est, «confige clavis.» Ubi quid vult intelligi, nisi quod ait Apostolus: «Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi; per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo» 400Galat. VI, 14 ? Et iterum: «Christo,» inquit, «confixus sum cruci; vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus» 401Id. II, 19, 20 . Quod quid est aliud, nisi, Non est in me justitia mea, quae ex lege est, in qua praevaricator effectus sum; sed justitia Dei, id est, quae mihi ex Deo est 402Philipp. III, 9 , non ex me? Sic quippe in me vivit, non ego, sed Christus, «qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est, Qui gloriatur, in Domino glorietur» 403I Cor. I, 30, 31 . Item dicit, «Qui autem sunt Jesu Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis» 404Galat. V, 24 . Cum hic dictum sit quod ipsi «crucifixerunt carnem suam,» in isto tamen psalmo Deus rogatur ut id faciat, cui dicitur, «Confige clavis a timore tuo carnes meas;» ut intelligamus etiam id quod recte facimus, gratiae Dei esse tribuendum, qui in nobis operatur et velle et operari, pro bona voluntate 405Philipp. II, 13 .
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 400. Galat. VI, 14
- 401. Id. II, 19, 20
- 402. Philipp. III, 9
- 403. I Cor. I, 30, 31
- 404. Galat. V, 24
- 405. Philipp. II, 13