[vers. 5.] Dominus in templo sancto suo. Ita vero, sicut Apostolus dicit, Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Quisquis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus 13I Cor. III, 17 . Templum Dei violat, qui violat unitatem: non enim tenet caput 14Coloss. II, 19, ex quo totum corpus connexum et compactum per omnem tactum subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque partis incrementum corporis facit, in aedificationem sui in charitate 15Ephes. IV, 16. In hoc templo sancto suo Dominus est; quod constat multis membris suis, sua quaeque officia gerentibus, in unam aedificationem charitate constructis; quod violat, quisquis causa principatus sui a catholica societate disjungitur. Dominus in templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus. Si coelum acceperis justum, sicut terram accipis peccatorem, cui dictum est, Terra es, et in terram ibis 16Gen. III, 19 ; quod dictum est, Dominus in templo sancto suo, repetitum intelliges dum dictum est, Dominus in coelo sedes ejus.