[vers. 2.] Cum invocarem, exaudivit me Deus justitiae meae: cum invocarem, exaudivit me Deus, inquit, a quo est justitia mea. In tribulatione dilatasti mihi: ab angustiis tristitiae, in latitudinem gaudiorum me duxisti; tribulatio enim et angustia in omnem animam hominis operantis malum 3Rom. II, 9. Qui autem dicit: Gaudemus in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur, usque ad illud ubi ait: Quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 4Id. V, 3, 5 , non habet cordis angustias, quamvis extrinsecus a persequentibus ingerantur. Mutatio autem personae, quod a tertia, ubi ait, exaudivit, statim transiit ad secundam, ubi ait, dilatasti mihi, si non varietatis ac suavitatis causa facta est, mirum cur primum tanquam indicare voluit hominibus exauditum se esse, et postea compellare exauditorem suum. Nisi forte cum indicasset quemadmodum exauditus sit in ipsa dilatatione cordis, maluit cum Deo loqui; ut etiam hoc modo ostenderet quid sit corde dilatari, id est, jam cordi habere infusum Deum, cum quo intrinsecus colloquatur. Quod in persona ejus qui credens in Christum illuminatus est, recte accipitur: in ipsius autem Dominici hominis, quem suscepit Dei Sapientia, non video quemadmodum hoc possit congruere; non enim ab ea aliquando desertus est. Sed quemadmodum ipsa ejus deprecatio, nostrae potius infirmitatis indicium est; sic etiam de ista repentina dilatatione cordis potest idem Dominus pro fidelibus suis loqui, quorum personam sibi imposuit etiam cum ait: Esurivi, et non cibastis me; sitivi, et potum non dedistis mihi 5Matth. XXV, 35 , et caetera. Quare hic quoque potest dicere, dilatasti mihi, pro uno ex minimis suis colloquente cum Deo, cujus charitatem diffusam habet in corde per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Miserere mei, et exaudi orationem meam: cur iterum rogat, cum jam se exauditum et dilatatum indicaverit? An propter nos, de quibus dicitur: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 6Rom. VIII, 25 ; aut ut in illo qui credidit perficiatur quod inchoatum est?