TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Audivimus in Evangelio modo, fratres, quantum nos diligat Dominus et Salvator noster Jesus Christus, Deus apud Patrem, homo apud nos, ex nobis ipsis, jam circa dexteram Patris, audistis quantum nos diligat. Nam suae charitatis mensuram, et ipse dixit, et nobis indixit, mandatum suum dicens esse ut nos invicem diligamus 1Joan. XIII, 34. Et ne quaereremus dubitantes et aestuantes quantum nos debeamus invicem diligere, quantaque illa sit quae Deo placet charitatis perfecta mensura, ea enim perfecta est, qua major esse non potest, expressit ipse, docuit, et ait: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam quis ponat pro amicis suis 2Id. XV, 12 . Fecit ipse quod docuit, fecerunt Apostoli quod ab illo didicerunt, et nobis faciendum praedicaverunt. Faciamus et nos; quia etsi non sumus quod ille secundum id quod creavit nos, quod ille tamen sumus secundum id quod factus est propter nos. Et si solus fecisset, forte nemo nostrum deberet audere imitari; ita enim ille homo erat, ut et Deus esset: sed in eo quod homo erat, imitati sunt servi Dominum, et discipuli Magistrum, et fecerunt qui nos praecesserunt in familia ipsius, patres quidem nostri, sed tamen conservi nostri; neque imperaret hoc Deus ut faceremus, si impossibile judicaret ut hoc ab homine fieret. Sed considerans infirmitatem tuam, deficis sub praecepto? Confortare in exemplo. Sed etiam exemplum ad te multum est? Adest ille qui praebuit exemplum, ut praebeat et auxilium. Audiamus ergo in isto psalmo: opportune namque accidit, et illo procurante, ut ei consonaret Evangelium, commendans nobis dilectionem Christi, qui animam suam posuit pro nobis, ut et nos animam nostram pro fratribus ponamus 3I Joan. IV, 16. Concordavit et consonuit huic psalmo, ut videamus quomodo ipse Dominus noster animam suam posuit pro nobis: psalmus enim iste passionem ipsius cantat. Et quoniam totus Christus caput est et corpus, quod bene vos nosse non dubito: caput est ipse Salvator noster, passus sub Pontio Pilato, qui nunc postea quam resurrexit a mortuis, sedet ad dexteram Patris: corpus autem ejus est Ecclesia; non ista, aut illa, sed toto orbe diffusa; nec ea quae nunc est in hominibus qui praesentem vitam agunt, sed ad eam pertinentibus etiam his qui fuerunt ante nos, et his qui futuri sunt post nos usque in finem saeculi. Tota enim Ecclesia constans ex omnibus fidelibus, quia fideles omnes membra sunt Christi, habet illud caput positum in coelis quod gubernat corpus suum; etsi separatum est visione, sed annectitur charitate. Quia ergo totus Christus caput est et corpus ejus; propterea in omnibus Psalmis sic audiamus voces capitis, ut audiamus et voces corporis. Noluit enim loqui separatim, quia noluit esse separatus, dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 4Matth. XXVIII, 20 . Si nobiscum est, loquitur in nobis, loquitur de nobis, loquitur per nos; quia et nos loquimur in illo: et ideo verum loquimur quia in illo loquimur. Nam quando in nobis et ex nobis loqui voluerimus, in mendacio remanebimus.

Notes

  1. 1. Joan. XIII, 34
  2. 2. Id. XV, 12
  3. 3. I Joan. IV, 16
  4. 4. Matth. XXVIII, 20