TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 9.] Et tanquam indicans causam quare sint inimici populo Dei, adjungit et dicit: «Etenim Assur venit cum illis.» Assur autem pro ipso diabolo figurate intelligi solet, qui operatur in filiis diffidentiae 19Ephes. II, 2 , tanquam in vasis suis, ut oppugnent populum Dei. «Facti sunt,» inquit, «in adjutorium filiis Lot:» quia omnes inimici, operante in se principe suo diabolo, «facti sunt in adjutorium filiis Lot,» qui interpretatur Declinans. Angeli autem apostatici bene intelliguntur tanquam filii declinationis; a veritate quippe declinando, in satellitium diaboli discesserunt. Hi sunt de quibus dicit Apostolus: «Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritualia nequitiae in coelestibus» 20Id. VI, 12 . Quapropter istos invisibiles inimicos adjuvant homines infideles, in quibus operantur ad oppugnandum populum Dei.

Notes

  1. 19. Ephes. II, 2
  2. 20. Id. VI, 12