Quid hoc manifestius, fratres mei dilectissimi? quid evidentius? Quis puer interrogatus, non hoc certum esse respondeat, quod «Simulacra gentium os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt,» et caetera quae divinus sermo contexuit? Cur ergo tantopere Spiritus sanctus curat Scripturarum plurimis locis haec insinuare atque inculcare velut inscientibus, quasi non omnibus apertissima atque notissima; nisi quia species membrorum, quam naturaliter in animantibus viventem videre, atque in nobismetipsis sentire consuevimus, quanquam, ut illi asserunt, in signum aliquod fabrefacta atque eminenti collocata suggestu, cum adorari atque honorari a multitudine coeperit, parit in unoquoque sordidissimum erroris affectum, ut quoniam in illo figmento non invenit vitalem motum, credat numen occultum; effigiem tamen viventi corpori similem, seductus forma et commotus auctoritate quasi sapientium institutorum obsequentiumque turbarum, sine vivo aliquo habitatore esse non putat? Hinc et mala daemonia ad possidenda Gentium simulacra talis hominum affectus invitat, quorum praesidentium varia fallacia mortiferi seminantur et multiplicantur errores. Aliis itaque locis et contra ista divinae Litterae vigilant, ne quisquam dicat, cum irrisa fuerint simulacra: Non hoc visibile colo, sed numen quod illic invisibiliter habitat. Ipsa ergo numina in alio psalmo eadem Scriptura sic damnat: «Quoniam dii Gentium,» inquit, «daemonia; Dominus autem coelos fecit» 31Psal. XCV, 5 . Dicit et Apostolus: «Non quod idolum sit aliquid, sed quoniam quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum» 32I Cor. X, 19 et 20 .