[vers. 4.] Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide. In quo etiam displicet non rectis, rectus est ille. Et omnia opera ejus in fide. Tua sint opera in fide. quia justus ex fide vivit 22Rom. I, 17, et fides per dilectionem operatur 23Gal. V, 6: tua sint opera in fide, quia in Deum credendo fidelis efficeris. Opera Dei quomodo possunt esse in fide, quasi et Deus ex fide vivat? Invenimus et Deum fidelem, et hoc non verbis nostris dicitur, Apostolum audi: Fidelis, inquit, Deus qui vos non permittat tentari supra quam potestis ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere 24I Cor. X, 13 . Audistis fidelem Deum, audite et alibi: Si tolerabimus, et conregnabimus; si negaverimus, et ipse nos negabit; si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest 25II Tim. II, 12, 13 . Habemus ergo et fidelem Deum: distinguamus potius fidelem Deum a fideli homine. Fidelis homo est credens promittenti Deo; fidelis Deus est exhibens quod promisit homini. Teneamus fidelissimum debitorem, quia tenemus misericordissimum promissorem. Neque enim aliquid ei mutuum commodavimus, ut debitorem teneamus; cum ab illo habeamus quidquid illi offerimus, et ex illo sit quidquid boni sumus. Omnia bona quibus gaudemus, ab illo sunt. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit; aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia 26Rom. XI, 34-36. Ergo non ei aliquid dedimus; et tenemus debitorem. Unde debitorem? Quia promissor est. Non dicimus Deo, Domine, redde quod accepisti; sed, Redde quod promisisti. Quoniam rectus est sermo Domini. Quid est, rectus est sermo Domini? Non te fallit, tu eum noli fallere: imo tu te noli fallere. Quis enim fallit omnia scientem? Sed mentita est iniquitas sibi 27Psal. XXVI, 12. Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera ejus in fide.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 22. Rom. I, 17
- 23. Gal. V, 6
- 24. I Cor. X, 13
- 25. II Tim. II, 12, 13
- 26. Rom. XI, 34-36
- 27. Psal. XXVI, 12