Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos: id est, longe eos expelle; hoc est enim secundum multitudinem impietatum eorum, ut multum expellantur. Expelluntur ergo impii ab illa haereditate quae intelligendo et videndo Deum possidetur; sicut expelluntur morbidi oculi fulgore lucis, cum illis ea poena est quae aliis laetitia. Non ergo ipsi mane astabunt, et videbunt. Et tam magna poena est ista expulsio, quam magnum praemium est illud quod dicitur: Mihi autem adhaerere Deo bonum est (Psal LXXII, 28) . Huic poenae contrarium est: Intra in gaudium Domini tui. Quia huic expulsioni simile est: Projicite illum in tenebras exteriores 26Matth. XXV, 21, 30 .