TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Qui sunt montes aeterni? Quos ipse fecit aeternos; qui sunt montes magni, praedicatores veritatis. Tu illuminas; sed a montibus aeternis: primi magni montes excipiunt lucem tuam, et a luce tua quam suscipiunt montes, vestitur et terra. Sed illi magni montes exceperunt Apostoli; tanquam orientis luminis primordia exceperunt Apostoli. Numquid quod exceperunt, apud se retinuerunt? Non; ne diceretur illis: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis 25Matth. XXV, 26, 27 . Si ergo quod susceperunt non apud se retinuerunt, sed omni orbi terrarum praedicaverunt, Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Quos aeternos fecisti, per illos vitam aeternam et caeteris promisisti: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Magnifice cum pondere dictum est, Tu; ne putet aliquis quod cum montes illuminent. Multi enim putantes quod ab ipsis montibus illuminarentur, fecerunt sibi partes de montibus; et ipsos montes conciderunt, et ipsi confracti sunt. Nescio qui sibi fecerunt Donatum, nescio qui sibi fecerunt Maximianum, nescio qui sibi fecerunt illum et illum. Quare computant salutem suam in hominibus esse, non in Deo? O homo, venit ad te lux per montes; sed Deus te illuminat, non montes. Illuminans tu, inquit: tu, non montes. Tu illuminans: a montibus quidem aeternis; sed, tu illuminans. Unde et in alio loco quid ait psalmus? Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Quid ergo, in montibus est spes tua, et inde tibi veniet auxilium? remansisti in montibus? Vide quid agas. Est aliquid super montes: super montes est quem tremunt montes. Levavi, inquit, oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sed quid sequitur? Auxilium meum, inquit, a Domino, qui fecit coelum et terram 26Psal. CXX, 1, 2 . In montes quidem levavi oculos, quia per montes mihi sunt Scripturae monstratae; sed ego cor habeo in illo qui illuminat omnes montes.

Notes

  1. 25. Matth. XXV, 26, 27
  2. 26. Psal. CXX, 1, 2