TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Certe ergo novimus, et nosse debemus, et tenere quia est os cordis, est et lingua cordis. Ipsum os impletur gaudio: in ipso ore intus oramus Deum, quando labia clausa sunt, et patet conscientia. Silentium est, et clamat pectus: sed auribus cujus? Non hominis, sed Dei. Securus ergo esto; ille audit qui miseretur. Et rursus quando nemo hominum audit mala, si procedunt de ore tuo, noli esse securus, quia ille audit qui damnat. Susanna non audiebatur ab injustis judicibus, tacebat et orabat. Os ejus non audiebatur ab hominibus, cor ejus clamabat ad Deum 17Dan. XIII, 35, etc. . Numquid quia vox ejus de ore corporis non processit, propterea exaudiri non meruit? Exaudita est illa; quando oravit, nemo hominum scivit. Ergo, fratres, quid habeamus in ore interiore, cogitate. Ibi videte ne quid mali dicatis intus, et nihil mali facitis foris: non potest enim fieri ab homine foris, nisi quod dictum fuerit intus. Custodi os cordis a malo, et innocens eris: innocens erit lingua corporis tui, innocentes manus erunt; etiam pedes innocentes erunt, oculi innocentes erunt, aures innocentes erunt; omnia membra tua justitiae militabunt, quia imperator justus tenuit cor.

Notes

  1. 17. Dan. XIII, 35, etc.