TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 15.] Sed videte quid adjungat: Spiritu, inquit, principali confirma me. In quo confirma? Quia ignovisti mihi, quia securus sum non mihi imputari quod donasti, ex hoc factus securus, atque ista gratia confirmatus, non ero ingratus. Quid enim faciam? Doceam iniquos vias tuas. Doceam iniquos ex iniquo; id est, qui fuerim et ego iniquus, jam non iniquus, non a me ablato Spiritu sancto, et spiritu principali confirmatus, doceam iniquos vias tuas. Quas vias iniquos docebis? Et impii ad te convertentur. Si peccatum David impietati deputatur, non de se desperent impii, quia pepercit Deus impio; sed si ad eum convertantur, si vias ipsius discant: si autem impietati non deputatur factum David, sed illa proprie impietas dicitur apostare a Deo, unum Deum non colere, aut nunquam coluisse, aut quem colebat dimisisse, ad cumulum valet quod ait, Et impii ad te convertentur. Ita plenus es adipe misericordiae, ut ad te conversis, non solum quibuslibet peccatoribus, sed etiam impiis non sit desperandum. Et impii ad te convertentur. Utquid? Ut credentes in eum qui justificat impium, deputetur fides eorum ad justitiam 43Rom. IV, 5.

Notes

  1. 43. Rom. IV, 5