TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicat ergo jam quaedam duo. Multum enim ad nos pertinent haec duo. Quoniam potestas Dei est, et tibi, Domine, misericordia. Ista sunt duo; potestas, et misericordia? Ista plane: intelligite potestatem Dei; intelligite misericordiam Dei. His duobus continentur prope omnes Scripturae. Propter haec duo, Prophetae; propter haec duo, Patriarchae; propter haec, Lex; propter haec, ipse Dominus noster Jesus Christus; propter haec, Apostoli; propter haec, annuntiatio omnis, et celebratio verbi Dei in Ecclesia: propter haec duo; propter potestatem Dei et misericordiam. Potestatem ejus timete; misericordiam ejus amate. Nec sic de misericordia ejus praesumatis, ut potestatem contemnatis: nec sic potestatem timeatis, ut de misericordia desperetis. Apud illum potestas; apud illum misericordia. Hunc humiliat; et hunc exaltat 94Psal. LXXIV, 8: hunc humiliat potestate; illum exaltat misericordia. Si enim Deus volens ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem. Audisti potestatem: quaere misericordiam. Ut notas, inquit, faceret divitias suas in vasa misericordiae. Pertinet ergo ad ejus potestatem damnare iniquos. Et quis illi dicat: Quid fecisti? Tu enim, o homo, quis es, qui respondeas Deo 95Rom. IX, 22, 23, 20 ? Time ergo et treme ejus potestatem; sed spera ejus misericordiam. Diabolus potestas quaedam est; plerumque tamen vult nocere, et non potest, quia potestas ista sub potestate est. Nam si tantum posset nocere diabolus quantum vult, non aliquis justorum remaneret, aut aliquis fidelium esset in terra. Ipse per vasa sua impellit, quasi parietem inclinatum; sed tantum impellit quantum accipit potestatem. Ut autem non cadat paries, Dominus suscipiet; quoniam qui dat potestatem tentatori, ipse tentato praebet misericordiam. Ad mensuram enim permittitur tentare diabolus: Et potabis nos, inquit, in lacrymis in mensura 96Psal. LXXIX, 6 . Noli ergo timere permissum aliquid facere tentatorem; habes enim misericordissimum Salvatorem. Tantum permittitur ille tentare quantum tibi prodest, ut exercearis, ut proberis; ut qui te nesciebas, a te ipso inveniaris. Nam ubi, vel unde, nisi de hac Dei potestate, et misericordia securi esse debemus, secundum illam apostolicam sententiam: Fidelis Deus, qui non permittit vos tentari super id quod potestis 97I Cor. X, 13 ?

Notes

  1. 94. Psal. LXXIV, 8
  2. 95. Rom. IX, 22, 23, 20
  3. 96. Psal. LXXIX, 6
  4. 97. I Cor. X, 13