TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 12.] Et posuit tenebras latibulum suum: et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse, non eos deserens; in his etiam tenebris 4II Cor. V, 7 ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiu quod non videmus speramus et per patientiam exspectamus 5Rom. VIII, 25. In circuitu ejus tabernaculum ejus: conversi tamen ad ipsum ambiunt qui credunt ei; quia in medio eorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus tanquam in tabernaculo habitat hoc tempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris: nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est cum ex fide ad speciem venerimus, jam se esse arbitretur, si Scripturas recte intelligit; in Prophetis enim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est.

Notes

  1. 4. II Cor. V, 7
  2. 5. Rom. VIII, 25