Fratres, organa in operando non cessent; vobis invicem cantate cantica Sion. Quam libenter audistis, tam libentius agite quod audistis; si non vultis esse salices Babyloniae, pasti de fluminibus ejus, et fructum nullum afferentes. Sed suspirate in aeternam Jerusalem; quo praecedit spes vestra, sequatur vita vestra: ibi erimus cum Christo. Christus nobis modo caput est; gubernat nos modo desuper: amplectetur secum in illa civitate; aequales erimus Angelis Dei. Non auderemus hoc suspicari de nobis, nisi promitteret Veritas. Hoc ergo concupiscite, fratres, hoc die noctuque cogitate. Quidquid de mundo feliciter arriserit, nolite praesumere: nolite libenter colloqui cum cupiditatibus vestris. Hostis major est, occidatur ad petram: brevis hostis est, elidatur ad petram. Et majores ad petram occidite, et minores ad petram elidite. Petra vincat. In petra aedificamini, si non vultis tolli aut a fluvio, aut a ventis, aut a pluvia. Si vultis armati esse contra tentationes in saeculo, crescat et roboretur desiderium Jerusalem aeternae in cordibus vestris. Transiet captivitas, veniet felicitas, damnabitur hostis extremus, et cum rege sine morte triumphabimus.