TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Similitudinem accipite breviter; quia revera magnum aliquid est hoc nosse et intelligere. Domum magnam aliquam putate totam istam administrationem creaturae: domus ista magna habet dominum, habet servos, et in ipsis servis habet circa se proximos sibi in apparatibus melioribus vestium, thesaurorum, horreorum, magnarum possessionum; habet etiam servos in infimis ministeriis, ita subditis sibi potestatibus, ut quosdam habeat et ad mundandas cloacas: a summis procuratoribus usque ad extrema ista et infima ministeria quam multi sunt gradus. Si ergo aliquis magnus procurator offendat, et poena domini sui, verbi gratia, fiat ostiarius in aliquo loco extremo; si exercens sibi datam potestatem, volentes intrare vel exire perturbet, secundum modum potestatis quem accepit a domino, illi autem nesciant eum fuisse aliquando magnum procuratorem; magnam potestatem illius esse arbitrantur, quia quid perdiderit nesciunt. Et tamen, fratres mei, ostiarius ille de quo dixi, ad similitudinem domus magnae hujus terrenae, potest aliquid facere nesciente domino suo, et turbare aliquem illo non jubente: iste autem nec ad illam januam positus est, qua intramus ad Deum. Christus est enim illa janua, et per Christum intramus ad vitam aeternam 230Joan. X, 9 . Sed est quaedam janua, qua intratur in hoc saeculum, janua quaedam mortalitatis: circa ista infirmae carnis hujus detrimenta et supplementa, ad istam januam quasi quidam ostiarius est; hic habet potestatem in isto mari, qua naves commeant, sed non tantam ut faciat aliquid nesciente aut nolente Domino suo. Ne forte aliquis dicat: Perdidit quidem ille magnam potestatem superiorum apparatuum; sed ego in his infimis sum, hic me potest habere in potestate, opus est ut serviam illi. Noli falli; novit te Dominus tuus, et sic te novit, ut capillos tuos habeat numeratos 231Matth. X, 30 . Quid ergo times? Tentaturus est forte carnem tuam: flagellum est Domini tui, non potestas tentatoris tui. Vult nocere saluti quae promittitur; sed non permittitur: ut autem non permittatur, habe caput Christum; repelle caput draconis, suggestioni ejus noli consentire, a via tua noli labi. «Draco hic quem finxisti ad illudendum ei.»

Notes

  1. 230. Joan. X, 9
  2. 231. Matth. X, 30