[vers. 3.] Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Quid dicit limum? an ipsos qui persecuti sunt? De limo enim factus est homo 15Gen. II, 7. Sed isti, cadendo a justitia, limus profundi facti sunt; quibus persequentibus et ad iniquitatem trahere cupientibus quisquis non consenserit, de limo suo aurum facit. Merebitur enim limus ipsius converti in habitudinem coelestem, et socius fieri eorum de quibus dicit titulus Psalmi: Pro his qui commutabuntur. Isti autem cum limus profundi essent, haesi in illis; id est tenuerunt me, praevaluerunt mihi, occiderunt me. Infixus ergo sum in limo profundi, et non est substantia. Quid est hoc, non est substantia? Numquidnam ipse liumus non est substantia? An, ego inhaerendo factus sum non esse substantia? Quid est ergo, Infixus sum? Numquidnam sic haesit Christus? Aut vero haesit, ac non, sicut dictum est in libro Job, Terra tradita est in manus impii 16Job IX, 24 . An secundum corpus infixus est, quia teneri potuit, et ipsam crucifixionem habebat? Nisi enim clavis fixus esset, crucifixus non esset. Unde ergo non est substantia? An limus ille non est substantia? Intelligemus ergo, si potuerimus, quid sit, et non est substantia, si prius intellexerimus quid sit substantia. Substantia quippe dicitur et divitiarum: secundum quam dicimus, Habet substantiam, et, Perdidit substantiam. Sed numquid hoc putabimus hic dictum esse, et non est substantia, id est, non sunt divitiae, quasi modo aliquid de divitiis ageretur, aut aliqua quaestio de divitiis haberetur? An forte quia ille ipse limus paupertas erat, et divitiae non erunt, nisi quando aeternitatis participes effecti fuerimus? Tunc sunt enim verae divitiae, quando nobis nihil deerit. Potest etiam secundum hujus verbi intellectum accipi sensus iste, ut diceretur, Infixus sum in limo profundi, et non est substantia, id est, ad paupertatem perveni. Nam hic dicit: Pauper et dolens ego sum; dicit et Apostolus: Quoniam propter vos pauper factus est, cum dives esset, ut illius paupertate vos ditaremini 17II Cor. VIII, 9 . Ergo paupertatem suam volens Dominus nobis commendare, fortasse dixerit, non est substantia. Ad summam enim paupertatem pervenit, quando formam servi induit. Divitiae ejus quae sunt? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Hae magnae incomparabilesque divitiae. Unde ergo ista paupertas? Quia semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit se, factus obediens usque ad mortem: ut diceret, Introierunt aquae usque ad animam meam. Adde super mortem: quid amplius additurus es? Ignominiam mortis. Ideo sequitur: Mortem autem crucis 18Philipp. II, 6-8 . Magna paupertas! Sed hinc erunt magnae divitiae; quia sicut impleta est paupertas ejus, ita implebuntur et divitiae nostrae de paupertate ipsius. Quantas divitias habet, ut de sua paupertate nos divites faceret! Quales nos facturus est de divitiis suis, quos divites fecit de paupertate sua!