Sed valeat, inquit, in Caecilianum judicium patrum nostrorum. Quare valebit? Quia episcopi judicaverunt. Valeat et in te, quod Maximianistae judicaverunt. Prius, enim quod credo vos nosse, episcopi consentientes cum Maximiano adhuc diacono ipsius, venerunt ad Carthaginem, sicut se habet Tractatoria, quam etiam Gestis alligaverunt, cum litigarent de domo cum procuratore illius qui praetermittit ablata. Ergo primo Tractatoriam de illo miserunt, conquerentes quia noluit ad illos exire: hoc enim maxime conquesti sunt. Vide quomodo illis Deus reddidit quod de Caeciliano dixerunt. Mira similitudo: voluit Deus post tot annos revolvere illis in faciem quod gestum est, ut omnino unde dissimulent et qua effugiant non inveniant. Oblitos se dicerent quae gesta sunt ante; non eos Deus sinit oblivisci: atque utinam valeat eis ad salutem! Nam misericordia sua fecit hoc Deus, si considerent quid sit factum. Ponite ergo vobis ante oculos, fratres, unitatem tunc orbis terrarum, unde se isti diviserunt adversus Caecilianum: ponite modo et partem Donati, unde se Maximianistae diviserunt adversus Primianum. Quod tunc illi Caeciliano, hoc nunc isti fecerunt Primiano. Propterea se et veriores Donatistis dicunt Maximianistae, quia revera facta majorum suorum ipsi imitati sunt. Sic enim erexerunt Maximianum adversus Primianum, quomodo illi erexerunt Majorinum adversus Caecilianum; et sic questi sunt isti de Primiano, quomodo illi de Caeciliano. Nam si meministis, hoc dixerunt illi, quod ad eos exire noluerit Caecilianus, memor conscientiae suae; ille autem noverat factionem eorum: sic et isti conqueruntur, quia noluit ad illos exire Primianus. Quare Primiano conceditur, nosse factionem Maximianistarum, et Caeciliano non conceditur nosse factionem Donatistarum? Nondum erat ordinatus Maximianus, crimina dicebantur de Primiano: venerunt episcopi, voluerunt ut ad eos exiret: non est egressus, sicut eorum indicat Tractatoria Actis inserta. Non est egressus: non improbo, imo et laudo. Si aliquam factionem vidisti, non debuisti ad factiosos procedere, sed servare causam tuam meliori judicio partis tuae. Restabat enim magna pars Donati, ubi se posset purgare Primianus: propterea ad illos qui jam factione conspiraverant, exire noluit. Vides quomodo laudamus consilium tuum adversus Maximianistas, bene attende et causam Caeciliani: non vis ut frater; quomodo extraneus, sic judica. Noluisti exire, quid tibi dicens? Isti factione conspiraverunt contra salutem meam, corrupti sunt adversum me: si me illis commisero, facio praejudicium causae meae: non ad eos exibo, servetur causa mea melioribus et auctoritate gravioribus. Bonum consilium. Quid si hoc dixit Caecilianus? Quanquam laborabis tu, ut ostendas quae adversus te istos alia Lucilla corruperit, et forte non inventurus; quod ille tunc usque adeo noverat, ut postea Gestis aperiretur. Sed vidisti nescio quid occultum, renuntiatum est tibi aliquid metuendum. Concedo timori tuo cautelam istam: recte fecisti, ad tales non procedere; erant enim alii qui de te poterant judicare. Attente nunc Caecilianum: tu tibi servasti Numidiam, ille orbem terrarum. Sed si valere vis adversus illum sententias tunc Donatistarum, valeant nunc adversus te sententiae Maximianistarum: episcopi illum damnaverunt; episcopi et te. Quare postea egisti causam tuam, et obtinuisti ibi Maximianistas; sicut ille postea egit causam suam, et obtinuit ibi Donatistas? Quod ergo tunc factum est, videtur ante oculos miro et manifesto exemplo revolutum, talia Maximianistas conqueri de Primiano, qualia omnes isti conquesti sunt de Caeciliano. Mirum est, fratres, quomodo moveor, quomodo Deo gratias ago: quia vere misericordia Dei ad istos, si sapiant, illuminandos formavit exemplum. Proinde si placet paululum, fratres, quia et hoc nobis Deus in manus dedit, audite concilium Maximianistarum .