TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

«Qui exoriri facit in montibus fenum, et herbam servituti hominum.» Ecce fructus pluviae. «Qui exoriri,» inquit, «facit in montibus fenum.» Numquid non et in terra humili? Sed quod magnum est, «in montibus.» Montes dicit excelsos saeculi: aliqua magna dignitate praeditos, hoc loco montes accipe. Et non est mirum quia duo minuta misit nescio quae vidua in gazophylacium 28Marc. XII, 42 ; terra attulit fenum, terra humilis: et mons attulit. Zacchaeus ille major publicanorum 29Luc. XIX, 2-8 ; hoc enim erat mirabilius, quia mons attulit fenum. Quanto enim elati sunt homines, tanto avari sunt; et quanto in hoc saeculo majores, tanto plus amant divitias suas. Unde ille tristis abscessit, qui consilium vitae aeternae petebat a Domino, et appellavit eum magistrum bonum dicens: «Quid faciam ut vitam aeternam habeam?» Et ille: «Serva mandata. Quae?» Et dixit mandata legis. «Haec omnia feci a juventute mea. Unum,» inquit, «tibi deest. Vis esse perfectus? Vade, vende omnia tua quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me.» Quid dixit Dominus? Ecce mons es, accipe pluviam, et da fenum. Quid enim daturus es? nonne fenum? Etenim ista omnia quae Ecclesiae ad necessitates servientium Deo dantur a divitibus, quid sunt, nisi fenum? Carnalia enim sunt, et ad tempus apparentia: sed non inde aliquid carnale conquiritur. De rebus vilibus quid emas attende. Apostolus enim ait, ostendens fenum esse illud, «Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus» 30I Cor. IX, 11 ? Et audi quia carnalia fenum sunt. «Omnis caro fenum; et omnis claritas hominis ut flos feni» 31Isai. XL, 6 . Ergo ille tristis abscessit; et ait Dominus: «Quam difficile dives intrat in regnum coelorum!» Hoc ergo magnum, quia «exoriri facit in montibus fenum.» Et quomodo «exoriri facit in montibus fenum,» si dives ille, audito quod res suas deberet dare pauperibus, tristis abscessit? Quomodo postea respondit Apostolis contristatis? «Quae hominibus difficilia» «sunt, Deo facilia sunt» 32Matth. XIX, 16-26 . Ergo ille «exoriri facit in montibus fenum,» cui omnia facilia sunt. Nam nihil esset sterilius durissimis montibus. Pluit ille «qui facit exoriri in montibus fenum, et herbam servituti hominum.» Cui «servituti?» Ipsum Paulum attende: «Nos autem,» inquit, «servos vestros per Jesum Christum» 33II Cor. IV, 5 . Qui dicebat, «Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus?» servum se dixit. Servimus enim vobis, fratres. Nemo se nostrum dicat quasi majorem vobis esse. Erimus majores, si fuerimus humiliores: «Quicumque autem vult esse major vestrum,» Domini sententia est, «erit vester servus» 34Matth. XX, 26 . Ergo «exoriri facit in montibus fenum et herbam servituti hominum.» Paulus quidem apostolus manibus suis vivens, ipsum fenum montium noluit accipere; voluit indigere: sed tamen montes dabant fenum. Num quia ille noluit accipere, propterea montes dare non deberent, ut steriles remanerent? Debetur pluviae fructus, debetur servo cibus, sicut Dominus ait: «Manducate quae ab ipsis sunt.» Et ne putarent aliquid de suo donare: «Dignus est enim,» inquit, «operarius mercede sua» 35Luc. X, 8, 7 .

Notes

  1. 28. Marc. XII, 42
  2. 29. Luc. XIX, 2-8
  3. 30. I Cor. IX, 11
  4. 31. Isai. XL, 6
  5. 32. Matth. XIX, 16-26
  6. 33. II Cor. IV, 5
  7. 34. Matth. XX, 26
  8. 35. Luc. X, 8, 7