TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 95.] «Me,» inquit, «exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia autem tua intellexi.» Quid est, «exspectaverunt, ut perderent?» an velut insidiis obsederunt viam, exspectantes ut quando transiret, occiderent? Numquid ergo morte corporis perire metuebat? Absit. Et quid est, «me exspectaverunt,» nisi ut eis ad malum consentiret? Tunc enim perderent. Unde autem non perierit dixit: «Testimonia tua intellexi.» Sed familiarius hic Ecclesiae auribus graecum verbum sonat, «Martyria tua intellexi.» Quia scilicet me sibi non consentientem etiamsi occiderent, tua martyria confitens non perirem: sed illi qui ut perderent, exspectabant quando consentirem, torquebant etiam cum confiterer. Nec tamen quod intellexerat relinquebat intuens et videns utique sine fine finem, si perseveraret usque in finem.