[vers. 5.] Convertere, Domine, et erue animam meam. Convertens se, orat ut ad eam convertatur et Deus, sicut dictum est: Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus 15Zach. I, 3 . An ex illa locutione intelligendum est, Convertere, Domine, id est, fac me converti, cum in ipsa sua conversione difficultatem laboremque sentiret? Nam perfecta nostra conversio paratum invenit Deum, sicut Propheta dicit: Tanquam diluculum paratum inveniemus eum 16Osee. VI, 3, sec. LXX . Quoniam ut eum amitteremus, non ejus absentia qui ubique adest, sed nostra fecit aversio: In hoc mundo erat, inquit, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit 17Joan. I, 10 . Si ergo in hoc mundo erat, et mundus eum non cognovit, nostra immunditia non fert ejus aspectum. Dum autem nos convertimus, id est, mutatione veteris vitae resculpimus spiritum nostrum, durum sentimus et laboriosum ad serenitatem et tranquillitatem divinae lucis a terrenarum cupiditatum caligine retorqueri. Et in tali difficultate dicimus, Convertere, Domine, id est, adjuva nos, ut perficiatur in nobis conversio, quae te paratum invenit, et fruendum te praebentem dilectoribus tuis. Et ideo postquam dixit, Convertere, Domine, addidit, et erue animam meam, tanquam inhaerentem perplexitatibus hujus saeculi, et spinas quasdam dilacerantium desideriorum in ipsa conversione patientem. Salvum me fac, inquit, propter misericordiam tuam. Intelligit non suorum meritorum esse quod sanatur, quandoquidem peccanti et datum praeceptum praetereunti, justa damnatio debebatur; sana me ergo, inquit, non propter meritum meum, sed propter misericordiam tuam.