TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 4.] Innocens manibus et mundus corde: quis ergo illuc ascendet, et permanebit ibi, nisi innocens in operibus, et mundus in cogitationibus? Qui non accepit in vano animam suam: qui non in rebus non permanentibus deputavit animam suam, sed eam immortalem sentiens, aeternitatem stabilem atque incommutabilem desideravit. Et non juravit proximo suo in dolo: et ideo sine dolo, sicut simplicia et non fallentia sunt aeterna, ita se praebuit proximo suo.