TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 9.] In Deo laudabimur tota die. Videte quemadmodum miscet etiam verba futuri temporis, ut intelligas et praeterita quae dicta sunt de futuro esse praedicta. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula. Quid, laudabimur? quid, confitebimur? Quia ex omnibus affligentibus nos eruisti nos, quia reguum perpetuum dabis nobis, quia complebitur in nobis, Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te 10Psal. LXXXIII, 5 .

Notes

  1. 10. Psal. LXXXIII, 5