«Domine,» inquit, «refugium factus es nobis in generatione et generatione:» sive in omni generatione, sive in duabus generationibus, vetere et nova; quia, sicut dixi, minister fuit ille Testamenti pertinentis ad generationem veterem, et Propheta Testamenti pertinentis ad generationem novam. Cujus Testamenti sponsor, sponsusque conjugii quod de illa generatione sortitus est, ait ipse Jesus: «Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille Scripsit» 2Joan. V, 46 . Non enim credendum est ab ipso omnino Moyse istum psalmum fuisse conscriptum, qui ullis ejus litteris inditus non est, in quibus ejus cantica scripta sunt: sed alicujus significationis gratia tam magni meriti servi Dei nomen adhibitum est, ex quo dirigeretur legentis vel audientis intentio. «Factus es» ergo «nobis,» inquit, «Domine, refugium in generatione et generatione.»