«Memento, Domine, filiorum Edom, in diem Jerusalem.» Diem Jerusalem quo laboravit, quo captivata est; an diem illum felicitatis Jerusalem, quo liberatur, quo pervenit, quo aeternitati sociatur? «Memento,» inquit, «Domine,» noli oblivisci, «filiorum Edom.» Quorum? «Dicentium, Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.» Istum ergo diem memento, quando evertere volebant illi Jerusalem. Quantas enim persecutiones passa est Ecclesia! Quomodo dicebant filii Edom, id est carnales homines, subditi diabolo et angelis ejus, colentes lapides et ligna, sequentes concupiscentias carnis: Exstinguite Christianos, tollite Christianos, nec unus remaneat; evertite usque ad fundamentum! Nonne dicta sunt haec? Et cum ista dicerentur, persequentes improbati sunt, martyres coronati sunt. «Dicentium, Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.» Filii Edom dicunt, «Evacuate, evacuate;» et Deus dicit, Servite. Cujus verba possunt superare, nisi Dei, qui dixit, «Quia major serviet minori?» «Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.»