TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 23.] Ergo vide quid sequatur, quia «ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis cubabunt.» Quid tu, o homo Dei? quid tu, o Ecclesia Dei? quid tu, o corpus Christi, cujus caput in coelo est? quid tu facis, o homo, unitas ejus? «Exiet,» inquit, «homo ad opus suum.» Operetur ergo iste homo opera bona in securitate pacis Ecclesiae, operetur usque in finem. Aliquando enim erit quaedam contenebratio, et fiet quidam impetus, sed in vespera, id est in fine mundi: modo-autem in pace et tranquillitate operatur Ecclesia; quia «exiet homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam.»