TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 13.] Cognovi quia faciet Dominus judicium egentis.» Egens iste non est linguosus: qui enim linguosus est, abundare vult, esurire nescit. Illi autem egentes sunt, quibus dicitur, «Pulsate, et aperietur vobis; quaerite, et invenietis; petite, et dabitur vobis» 38Matth. VII, 7 : ille egens est, de quo dicitur, «Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur» 39Id. V, 6 . Gemunt inter scandala malorum, ipsi precantur ad caput suum, ut eruantur ab homine malo, et ab homine maligno liberentur, et de manibus injustorum eruantur. Ipsi ergo sunt quorum causam Dominus non negliget: et si modo pressuras patiuntur, apparebit gloria ipsorum, cum apparuerit caput ipsorum. Talibus enim hic constitutis dicitur, «Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo» 40Coloss. III, 3 . Ergo pauperes sumus, abscondita est vita nostra; clamemus ad panem: est enim panis vivus qui de coelo descendit 41Joan. VI, 41 ; et qui in via reficit nos, in patria saturabit nos. Modo enim, ut duremus, reficimur: nam necesse est esuriamus, quoadusque satiemur. «Cognovi quia faciet Dominus judicium egentis.» Certus erat iste «quoniam faciet Dominus judicium egentis, et causam pauperum.» Ostendet iniquis quomodo diligit justos suos; ostendet divitibus quomodo diligat pauperes suos. Divites dixit, superbos; pauperes dixit, humiles: divites dixit, per abundantiam non quaerentes; pauperes dixit, per desiderium suspirantes. Faciet Dominus causam ipsorum.

Notes

  1. 38. Matth. VII, 7
  2. 39. Id. V, 6
  3. 40. Coloss. III, 3
  4. 41. Joan. VI, 41