TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Adorabo ad templum sanctum tuum, in timore tuo: ad templum sicut prope templum intelligimus; non enim ait, Adorabo in templo sancto tuo, sed, Adorabo ad templum sanctum tuum. Intelligendum etiam est non de perfectione, sed de progressu ad perfectionem dictum esse; ut illud perfectionem significet, Introibo in domum tuam. Sed ut hoc proveniat, prius adorabo, inquit, ad templum sanctum tuum; et fortasse ob hoc addidit, in timore tuo, quod magnum est praesidium procedentibus ad salutem. Cum autem quisque pervenerit, fiet in eo quod dictum est: Consummata dilectio foras mittit timorem 18I Joan. IV, 18 , non enim timent jam amicum, quibus dictum est: Jam non dicam vos servos, sed amicos 19Joan. XV, 15 , cum ad id quod promissum est perducti fuerint.

Notes

  1. 18. I Joan. IV, 18
  2. 19. Joan. XV, 15