TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Opportune ad id quod cantavimus, Iniquitatem meam ego pronuntio, et curam geram pro peccato meo, respondit haec mulier de lectione Evangelii. Iniquitates enim ejus intuens Dominus, canem appellavit dicens: Non est bonum, panem filiorum mittere canibus 1Matth. XV, 26 . At illa quae noverat iniquitatem suam pronuntiare, et curam gerere pro peccato suo, non negavit quod veritas dixit; sed miseriam confessa, misericordiam potius impetravit, curam gerens pro peccato suo. Nam et curari petiverat filiam suam, fortassis in filia significans vitam suam. Psalmum ergo totum, quantum possumus, dum consideramus et pertractamus, advertite. Adsit Dominus cordibus nostris, ut salubriter hic inveniamus voces nostras, et quomodo invenerimus proferamus, nec difficulter inveniendo, nec imperite proferendo.

Notes

  1. 1. Matth. XV, 26