TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 6-9.] Fortitudinem operum suorum annuntiabit populo suo.» Non contristentur Israelitae sancti, qui dimiserunt omnia sua et secuti sunt eum; non contristentur dicentes: «Quisnam poterit salvus fieri?» Quia «facilius intrat camelus per foramen acus, quam dives in regnum coelorum» 21Matth. XIX, 24-26 . Annuntiavit enim eis fortitudinem operum suorum; quoniam «quae hominibus difficilia sunt, Deo facilia sunt. Ut det illis haereditatem Gentium.» Itum est enim et ad Gentes, et praeceptum divitibus hujus saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum; sed in Deo vivo 22I Tim. VI, 17 , cui facile est quod hominibus difficile est. Sic enim multi vocati sunt, sic occupata est haereditas Gentium, sic factum est ut etiam plurimi qui non dimiserunt omnia sua in hac vita ut sequerentur eum, vitam etiam ipsam pro nominis ejus confessione contemnerent; et tanquam cameli humiliantes se ad portanda onera pressurarum, intrarent etiam sicut per foramen acus, per compungentes passionis angustias. Ipse fecit haec, cui omnia possibilia sunt.

Notes

  1. 21. Matth. XIX, 24-26
  2. 22. I Tim. VI, 17