[vers. 29.] Deleantur de libro viventium. Aliquando enim illic scripti erant? Fratres, non sic accipere debemus, quoniam quemquam Deus scribat in libro vitae, et deleat illum. Si homo dixit, Quod scripsi, scripsi, de titulo ubi scriptum erat, Rex Judaeorum 110Joan. XIX, 22 ; Deus quemquam scribit et delet? Praecisus est; praedestinavit omnes ante constitutionem mundi regnaturos cum Filio suo in vita aeterna 111Rom. VIII, 29. Hos conscripsit; ipsos continet liber vitae. Denique in Apocalypsi quid ait Spiritus Dei, cum de pressuris ab Antichristo futuris loqueretur eadem Scriptura? Consentient illi, inquit, omnes qui non sunt scripti in libro vitae 112Apoc. XIII, 8 Proinde sine dubitatione non erunt consensuri qui scripti sunt. Isti ergo quomodo inde delentur, ubi nunquam scripti sunt? Hoc dictum est secundum spem ipsorum, quia ipsi se scriptos putabant. Quid est, Deleantur de libro vitae? Et ipsis constet non illos ibi esse. Ex hac locutione dictum est in alio psalmo, Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis 113Psal. XC, 7 ; id est, multi scandalizabuntur, et ex eo numero qui se sperabant sessuros tecum, et ex eo numero qui se sperabant staturos ad dexteram tuam, separati ab haedis sinistris 114Matth. XXV, 33: non quia cum ibi steterit aliquis, postea cadet, aut cum sederit cum illo quisquam, abjicietur; sed quia multi casuri erant in scandalum, qui jam ibi se esse putabant; id est, multi qui se sperabant sessuros tecum, multi qui se speraverant staturos ad dexteram, ipsi casuri sunt. Sic ergo et hic illi qui se sperabant tanquam merito justitiae suae in libro scriptos Dei, quibus dicitur, Scrutamini Scripturas, in quibus putatis vos vitam aeternam habere 115Joan. V, 39 : cum perducta fuerit damnatio eorum etiam ad cognitionem eorum, delebuntur de libro viventium, id est, non ibi se esse cognoscent. Nam versus qui sequitur, exponit quod dictum est: Et cum justis non scribantur. Dixi ergo, Deleantur, secundum spem eorum; secundum autem aequitatem tuam quid dico? Non scribantur.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 110. Joan. XIX, 22
- 111. Rom. VIII, 29
- 112. Apoc. XIII, 8
- 113. Psal. XC, 7
- 114. Matth. XXV, 33
- 115. Joan. V, 39