TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 111.] Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum.» Nonnulli uno verbo volentes dicere quod uno verbo in graeco positum est, «Haereditavi» interpretati sunt. Quod etsi latinum esse posset, magis significaret cum qui dedit haereditatem, quam eum qui accepit; ut sic esset «haereditavi,» quomodo, Ditavi. Melius ergo duobus verbis insinuatur integer sensus; sive dicatur, «Haereditate possedi;» sive dicacatur, «Haereditate acquisivi:» non haeriditatem, sed «haereditate.» Si autem quaeritur, quid acquisierit «haereditate; Testimonia,» inquit, «tua.» Quid volens intelligi, nisi, ut testis Dei fieret, ejusque testimonia confiteretur; id est, ut martyr Dei fieret, atque ejus martyria diceret, sicut martyres dicunt, a Patre sibi, cujus haeres est, esse collatum? Multi quippe voluerunt, neque potuerunt: nulli tamen potuerunt, nisi qui voluerunt; quia non potuissent, si Dei testimonia negare voluissent. Sed etiam ipsorum praeparata est voluntas a Domino. Ideo haec haereditate se acquisisse iste testatur, et hoc «in aeternum;» quia non est in eis gloria temporalis hominum vana quaerentium, sed aeterna gloria est brevi tempore patientium, et sine fine regnantium. Unde sequitur, «Quoniam exsultatio cordis mei sunt:» etsi afflictio corporis, exsultatio tamen cordis.