Puto quod agnoscamus et in hoc psalmo voces hujusmodi etiam Gentium recordantium infidelitatem suam. «Conclusit enim Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur» 31Rom. XI, 32 . «Tu finxisti me, et posuisti super me manum tuam. Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam.» Veluti posuisti super me manum tuam: mirus mihi factus es; non te comprehendo cum quo eram. Quam facilis mihi erat vultus patris, quando dixi, «Da mihi substantiam meam, quae me contingit.» Ecce profecto in regionem longinquam et fame contrito 32Luc. XXXV, 12-17 , multum mihi est, et labor est ante me; non possum percipere quod dimisi. «Mirificata est» enim, inquit, «scientia tua ex me.» Ex peccato meo factum est ut mirificata mihi esset, et incomprehensibilis mihi existeret. Nam erat mihi facilitas contemplandi te, quando non superbia reliqueram te. «Mirificata est scientia tua ex me: invaluit; non potero ad illam:» sed subaudis, «ex me. Non potero ad illum ex me.» Cum ergo potero, non potero nisi ex te.