TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum Domini : ex persona ipsius Domini nostri Jesu Christi ista manifesta sunt. Sion autem, si speculationem, ut quidam interpretantur, significat, nihil magis quam Ecclesiam debemus accipere, ubi quotidie intentio erigitur speculandae claritatis Dei, sicut Apostolus dicit: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes 3II Cor. III, 18 . Ergo iste sensus est: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Ecclesiam sanctam ejus, quam montem appellat propter eminentiam et firmitatem. Ego autem constitutus sum rex ab eo: ego scilicet, cujus vincula illi disrumpere et jugum meditabantur abjicere. Praedicans praeceptum ipsias: quis hoc non sentiat, cum quotidie factitetur?

Notes

  1. 3. II Cor. III, 18