Sed factum est: dixerim haec eis qui non commiserunt, ut vigilent custodire integritatem suam, et cum attendunt magnum cecidisse, parvi timeant. Si vero aliquis jam lapsus haec audit, et aliquid in conscientia mali tenens; verba psalmi hujus advertat: attendat quidem vulneris magnitudinem, sed non desperet medici majestatem. Peccatum cum desperatione, certa mors. Nemo ergo dicat, Si jam aliquid mali feci, jam damnandus sum: Deus malis talibus non ignoscit, cur non addo peccata peccatis? Fruar hoc saeculo in voluptate, in lascivia, in cupiditate nefaria: jam perdita spe reparationis, vel hoc habeam quod video, si non possum habere quod credo. Iste ergo psalmus, sicut cautos facit eos qui non ceciderunt, sic desperatos esse non vult qui ceciderunt. Quisquis peccasti, et dubitas agere poenitentiam pro peccato tuo desperando salutem tuam, audi David gementem. Ad te Nathan propheta non est missus, ipse David ad te missus est. Audi eum clamantem, et simul clama; audi gementem, et congemisce; audi flentem, et lacrymas junge; audi correctum, et condelectare. Si tibi non potuit intercludi peccatum, spes veniae non intercludatur. Missus est ad istum virum Nathan propheta: attende regis humilitatem. Non respuit verba praecipientis, non dixit, Audes mihi loqui regi? Rex sublimis Prophetam audivit; plebs ejus humilis Christum audiat.