TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 20.] Respice in testamentum tuum. Redde quod promisisti: tabulas tenemus, haereditatem exspectamus. Respice in testamentum tuum; non illud vetus: non propter terram Chanaan roge; non propter inimicorum temporalem subjectionem, non propter filiorum carnalem fecunditatem, non propter divitias terrenas, non propter salutem temporalem; Respice in testamentum tuum, quo promisisti regnum coelorum. Jam agnosco testamentum tuum; jam intellectus est Asaph, non est pecus Asaph, jam videt quod dictum est: « Ecce dies veniunt, dicit Dominus; et consummabo domui Israel et domui Juda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum. 74Jerem. XXXI, 31, 32. Respice in testamentum tuum; quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum: » quia corda habebant iniqua. Domus nostrae, corda nostra: ibi libenter habitant beati mundo corde 75Matth. V, 8. Respice ergo in testamentum tuum; et reliquiae salvae fiant 76Rom. IX, 27: quia multi qui attendunt ad terram, obscurati sunt, et repleti sunt terra. Intravit in oculos eorum pulvis, et excaecavit eos, et facti sunt pulvis quem projicit ventus a facie terrae 77Psal. I, 4. Repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum. Attendendo enim terram obscurati sunt, de quibus dictum est in alio psalmo: Obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva 78Psal. LXVIII, 24 . Terra ergo repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum, quia corda habebant iniqua. Domus enim nostrae, sicut supra diximus, corda nostra sunt: ibi libenter habitamus, si ea ab iniquitate mundemus. Ibi est mala conscientia, quae inde repellit hominem quo jubetur ire portans grabatum suum, cui peccata dimissa sunt, dicente Domino, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam 79Joan. V, 8 : porta carnem tuam, et intra ad sanatam conscientiam tuam. Quoniam repleti sunt qui obscurati sunt terrae domorum iniquarum: obscurati sunt, repleti sunt terra. Illi obscurati, qui sunt? Qui corda iniqua habent: reddit illis Dominus secundum cor suum.

Notes

  1. 74. Jerem. XXXI, 31, 32
  2. 75. Matth. V, 8
  3. 76. Rom. IX, 27
  4. 77. Psal. I, 4
  5. 78. Psal. LXVIII, 24
  6. 79. Joan. V, 8