TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 3.] Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Dominus superius loquebatur. Nam cujus alterius verba credenda sunt, Attendite, populus meus, legem meam? Quid est ergo quod nunc repente homo loquitur? Jam enim hominis verba sunt, Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Nimirum jam Deus ex hominis ministerio locuturus, sicut ait Apostolus, An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus 11II Cor. XIII, 3 ? ex persona sua primum verba fieri voluit, ne verba ejus loquens homo, contemneretur ut homo. Ita enim se habent locutiones Dei, quae nobis insinuantur per sensum corporis nostri. Creaturam subditam opere invisibili Creator movet; non ejus substantia in aliquid corporale et temporale convertitur, ut corporalibus et temporalibus signis, sive ad oculos sive ad aures pertinentibus, quantum capere homines possunt, suam faciat innotescere voluntatem. Si enim angelus uti potest aethere, aere, nube, igne, et alia qualibet natura vel specie corporali; et homo vultu, lingua, manu, calamo, litteris, aliisve significantibus rebus ad suae mentis indicanda secreta; postremo cum homo sit, nuntios homines mittit, et dicit alii, Vade, et vadit; et alii, Veni, et venit; et servo suo, Fac hoc, et facit 12Luc. VII, 8: quanto majore et efficaciore potestate Deus, cui Domino universa subjecta sunt, et ipso angelo et homine utitur, ut quod ei placet annuntiet! Quamvis itaque jam homo dicat, Quanta audivimus, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis; tamen tanquam Dei verba, non tanquam humanas fabulas audiamus. Propter hoc enim praemissum est, Attendite populus meus, legem meam, inclinate aurem vestram in verba oris mei. Aperiam in parabolis os meum, eloquar propositiones ab initio. Quanta ergo audivimus, inquit, et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis. Sic est, audivimus, et cognovimus; quomodo, Audi, filia, et vide 13Psal. XLIV, 11 . Audita enim sunt in Veteri Testamento quae cognoscuntur in Novo; audita cum prophetarentur, cognita cum implerentur. Ubi promissio redditur, non fraudatur auditio. Et patres nostri, Moyses et Prophetae, narraverunt nobis.

Notes

  1. 11. II Cor. XIII, 3
  2. 12. Luc. VII, 8
  3. 13. Psal. XLIV, 11