TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 36-38.] Audi ad confirmationem tuam, audi ad securitatem tuam, si te in membris Christi esse cognoscis. «Semel juravi in sancto meo, si David mentiar.» Exspectas ut iterum juret Deus? Quoties juraturus est, si semel jurando mentitur? Unam jurationem pro vita nostra habuit, qui pro nobis ad mortem Unicum suum misit. «Semel juravi in sancto meo, si David mentiar: semen ejus in aeternum manebit.» In aeternum manet semen ejus; quia novit Dominus qui sunt ejus. «Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum; et testis in coelo fidelis.» Sedes ejus, quibus dominatur, in quibus sedet, in quibus regnat. Si sedes ejus, et membra ejus; quia etiam membra nostra sedes sunt capitis nostri. Videte quemadmodum caetera omnia membra nostra caput portent: caput autem ipsum super se non portat aliquid, sed ipsum portatur a caeteris membris nostris, quasi totum corpus hominis sedes sit capitis. Sedes ergo ejus, omnes in quibus regnat Deus, sic erunt, inquit, in conspectu meo sicut sol: quia justi fulgebunt in regno Patris mei sicut sol 59Matth. XIII, 43 . Sed sol spiritualiter; non corporaliter, sicut lucet iste de coelo, quem facit oriri super bonos et malos 60Matth. V, 45 . Denique iste sol in conspectu est non solam hominum, verum etiam pecorum minutissimarumque muscarum: quod enim quorumlibet vilissimorum animalium non videt solem istum? At vero de illo sole quid ait proprie? «Sicut sol in conspectu meo.» Non in conspectu hominum, non in conspectu carnis, non in conspectu mortalium animalium, sed «in conspectu meo. Et sicut luna:» sed quae luna? «Perfecta in aeternum.» Etenim, etsi perficitur luna ista quam novimus, alio die incipit minui, posteaquam perfecta fuerit. «Sicut luna,» inquit, «perfecta in aeternum:» sic perficietur sedes ejus tanquam luna; sed luna in aeternum perfecta. Si sol, quare et luna? Per lunam solent significare Scripturae mortalitatem carnis hujus, propter augmenta et decrementa, propter transitoriam speciem. Denique et Jericho Luna interpretatur: et utique quidam qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, incidit in latrones 61Luc. X, 30 ; descendebat enim ab immortalitate ad mortalitatem. Similis est ergo caro ista lunae, quae omni tempore et omni mense patitur augmenta et decrementa: sed erit caro ista nostra in resurrectione perfecta; «et testis in coelo fidelis.» Itaque si in solo animo perficeremur. tantummodo soli nos compararet; rursus, si in solo corpore perficeremur, tantummodo lunae nos compararet: sed quia perficiet nos Deus et in animo et in corpore, secundum animum dictum est, «sicut sol in conspectu meo;» quia animum non videt nisi Deus: «et sicut luna,» jam caro; «perfecta in aeternum,» in resurrectione mortuorum: «et testis in coelo fidelis;» quia vera dicebantur omnia de resurrectione mortuorum. Obsecro vos, audite hoc iterum planius, et mementote: scio enim quosdam intellexisse, alios vero fortassis quid dixerim adhuc inquirere. In nulla re sic contradicitur fidei christianae, quam in resurrectione carnis. Denique ille qui natus est in signum cui contradicitur 62Id. II, 34 , et ipsam carnem suam resuscitavit, ut obviam iret contradictori; et qui posset membra sua sic sanare, ut ea vulnerata fuisse non appareret, cicatrices servavit in corpore, ut vulnus dubitationis sanaret in corde. In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione. Nam de animi immortalitate multi etiam philosophi Gentium multa disputaverunt, et immortalem esse animum humanum pluribus et multiplicibus libris conscriptum memoriae reliquerunt: cum ventum fuerit ad resurrectionem carnis, non titubant, sed apertissime contradicunt, et contradictio eorum talis est, ut dicant fieri non posse ut caro ista terrena possit in coelum ascendere. Ideo luna ista perfecta in aeternum, et adversus omnes contradictores testis in coelo fidelis.

Notes

  1. 59. Matth. XIII, 43
  2. 60. Matth. V, 45
  3. 61. Luc. X, 30
  4. 62. Id. II, 34