[«vers.» 50.] Sed et in ipsa fide Christi laboratum est aliquantum, et diu dixerunt Gentes frementes, «Quando morietur, et peribit nomen ejus» 80Psal. XL, 6 ? Propter hos ergo jam in Christum credentes, sed aliquandiu laboraturos, sequitur et dicit: «Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine?» Jam agnovimus Christum mundatorem, jam tenemus in quo comples promissa; exhibe in illo quod promisisti. Ipse est qui vivet et non videbit mortem, ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni: et nos tamen adhuc laboramus. Dixerunt ista martyres, quorum natalitia celebramus. Ipse vivet et non videbit mortem, ipse eruit animam suam de manibus inferni; et nos propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis 81Psal. XLIII, 22 : «Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, quas jurasti David in veritate tua?»