[«vers. 6.] Absconderunt superbi muscipulam mihi.» Totum corpus diaboli explicavit breviter, cum ait, «superbi.» Inde est quod et justos plerumque se dicunt, cum sint iniqui. Inde est quod nihil illis tam noxium est, quam confiteri peccata. Ipsi sunt qui cum sint falsi justi, necesse est ut invideant veris justis. Nemo enim invidet alteri in eo quod non vult vel esse vel videri. Alius tibi invidet, quia dives es; aut dives vult esse ut tibi invideat, aut putari vult dives: alius tibi invidet, quia clarus es et nobilis; aut hoc esse affectat, aut hoc se putari cupit. Et sic omnia quae videntur bona in hoc saeculo et putantur; quod quisque vult habere, et in quo vult excellere, vel cujus rei famam captat, in eo tibi invidet. Isti autem qui falsi justi sunt, videri volunt justi, cum non sint; et necesse est ut quem viderint verum justum, invideant illi, et hoc cum illo agant, quomodo amittat unde gloriatur. Inde veniunt omnes seductiones et supplantationes. Hoc prior ipse diabolus voluit, qui cadens stanti homini invidit: et quia ipse amisit regnum coelorum, hominem illuc pervenire noluit 12Gen. III , et non vult; et id agit nunc, ut homo illuc non perveniat, unde ipse dejectus est. Quia ergo superbus est ipse, et ideo invidus quia superbus, omne corpus ipsius talium corpus est. Sed nos oremus contra illum, qui corrigi non potest, et pro ipsis qui possunt, ut dicamus homini injusto: Quare invides justo, o homo injuste? Quia vis videri justus? Cito fac quod melius est, et facilius eris quod vis videri. Esto justus: ita diliges cui invidebas; quia quod illum doles esse, eris et tu, et amabis in eo te, et ipsum in te. Etenim si invideres diviti, non esset in potestate tua ut dives esses; si invideres honesto alicui senatori nobili, non esset in potestate tua ut nobilis tu esses et clarus; si invideres pulchro, nunquam te pulchrum faceres; si invideres forti et valido, nunquam tibi vires dares: si invides justo, res in voluntate est; esto quod doles esse alterum. Non enim empturus es quod tu non es et alius est; gratis constat, cito constat: «Pax in terra hominibus bonae voluntatis» 13Luc. II, 14 .