TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 11, 12]. Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare?» Valde paucorum hominum est, inquit, nosse irae tuae potestatem; quia plerisque ita magis, cum parcis, irasceris, ut non ad iram, sed potius ad mansuetudinem tuam pertinere intelligatur labor et dolor, quo corripis erudisque quos diligis, ne poenis excrucientur aeternis: sicut enim legitur in alio psalmo, «Irritavit Dominum peccator; pro magnitudine irae suae non exquiret» 21Psal. X, 4 . «Quis» ergo «novit,» id est, quotusquisque reperitur qui noverit «potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare?» Etiam hic subauditur, «quis novit.» Quam difficile invenitur qui noverit ita prae timore tuo dinumerare iram tuam, ut etiam hoc addat, et ad eam intelligat pertinere, quod nonnullis, quibus plus irasceris, parcere videaris, ut prosperetur peccator in via sua, et majora recipiat in novissimo? Potestas quippe humanae irae cum corpus occiderit, amplius non habet quid faciat; Deus vero habet potestatem et hic punire, et post corporis mortem mittere in gehennam 22Matth. X, 28 . Et a paucis eruditis major ejus ira intelligitur vana et seductoria felicitas impiorum. Hanc ille non noverat, cujus pene commoti sunt pedes, quia zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens: sed didicit eam, cum intraret in sanctuarium Dei, et intelligeret in novissima 23Psal. LXXII, 2, 3, 17 ; quo pauci intrant, ut discant prae timore Dei dinumerare iram ejus, et prosperitatem hominum malorum numero applicare poenarum.

Notes

  1. 21. Psal. X, 4
  2. 22. Matth. X, 28
  3. 23. Psal. LXXII, 2, 3, 17