[«vers. 18.] Super ipsum autem florebit sanctificatio mea». Super quem? Super Christum meum. «Christo» enim «meo» cum dicit, vox est Patris, qui dicit, «Viduam ejus benedicens benedicam, et pauperes ejus saturabo panibus. Sacerdotes ejus induam salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt.» Qui dicit, «Ibi suscitabo cornu David,» Deus est. Ipse dicit, «Paravi lucernam Christo meo,» quia et Christus noster est, et Christus Patris: Christus noster est, cum salvat nos et regit nos, quomodo et Dominus noster, Filius autem Patris; Christus autem et noster et Patris. Nam si Patris Christus non esset, non diceretur superius, «Propter David servum tuum, ne avertas faciem Christi tui. Super ipsum autem florebit sanctificatio mea.» Super Christum floret. Nemo hominum illam sibi assumat, quia ipse sanctificat; alioquin non erit verum, «Super ipsum autem florebit sanctificatio mea.» Gloria sanctificationis florebit. Sanctificatio ergo Christi in ipso Christo, potestas sanctificationis Dei in Christo. «Florebit» enim quod dixit, ad gloriam vult pertinere: quando enim florent arbores, tunc pulchrae sunt. Ergo sanctificatio in Baptismo; inde floret mundus huic pulchritudini? Quia in Christo floret: nam pone illam in hominis potestate; quomodo floret, quando omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni 43Isai. XL, 6 .