TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Titulus ejus est, Psalmus ipsi David in recordationem sabbati. Quaerimus quae nobis scripta sunt de sancto David propheta, ex cujus semine Dominus noster Jesus Christus secundum carnem 2Rom. I, 3: et inter bona quae de illo nobis nota sunt per Scripturas, non invenimus eum aliquando recordatum sabbatum. Quid enim ita recordaretur, secundum illam observationem Judaeorum qua observabant sabbatum; quid ita recordaretur, quod inter septem dies necessario veniebat? Observandum ergo erat, non sic recordandum. Nemo autem recordatur, nisi quod in praesentia non est positum. Verbi gratia: in hac civitate recordaris Carthaginem, ubi fuisti aliquando; et hodierno die recordaris hesternum diem, vel prioris anni, vel quemlibet anteriorem, et aliquod factum tuum quod jam fecisti, aut aliquid ubi fuisti, vel cui rei interfuisti. Quid sibi vult ista recordatio sabbati, fratres mei? quae anima sic recordatur sabbatum? quod est hoc sabbatum? Cum gemitu enim recordatur. Et cum Psalmus legeretur, audistis, et modo cum retexerimus, audietis quantus sit moeror, quantus gemitus, quantus fletus, quae miseria. Sed felix est, qui sic miser est. Unde et Dominus in Evangelio beatos appellavit quosdam lugentes 3Matth. V, 5. Unde beatus, si lugens? unde beatus, si miser? Imo miser esset si lugens non esset. Talem ergo et hic accipiamus sabbatum recordantem, nescio quem lugentem: et utinam nos simus ipse nescio quis! Est enim quidam dolens, gemens, lugens, recordans sabbatum. Sabbatum, requies est. Sine dubio iste in nescio qua inquietudine erat, qui cum gemitu requiem recordabatur.

Notes

  1. 2. Rom. I, 3
  2. 3. Matth. V, 5