[«vers. 11.] Quoniam melior est dies una in atriis tuis super millia.» Atria illa sunt in quae suspirabat, in quae deficiebat. Desiderat et deficit anima mea in atria Domini: melior est ibi unus dies super millia dierum. Millia dierum desiderant homines, et multum volunt hic vivere: contemnant millia dierum, desiderent unum diem, qui non habet ortum et occasum; unum diem, diem sempiternum, cui non cedit hesternus, quem non urget crastinus. Ipse unus dies desideretur a nobis. Quid nobis est cum millibus dierum? Imus a millibus dierum ad unum diem, sicut imus a virtutibus in virtutem.