Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Respice ad homines. Orate, inquit, pro inimicis vestris 26Matth. V, 44 . Sed hic prophetia est. Et quae figura optandi dicuntur, animo prophetandi explicantur. Illud fiat et illud fiat, nihil est aliud quam hoc et hoc futurum est. Sic ergo audite prophetiam: Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Quid est, confundantur et revereantur? Confundentur et reverebuntur. Factum est enim: multi salubriter confusi sunt, multi reveriti a persecutione Christi ad societatem membrorum ejus devota pietate transierunt: et non fieret hoc, nisi confunderentur et revererentur. Ergo bene illis optavit. Sed quia duo sunt genera eorum qui vincuntur: duobus enim modis vincuntur; aut ad hoc vincuntur ut convertantur ad Christum; aut ad hoc vincuntur ut damnentur a Christo: explicata sunt et hic duo ipsa genera, obscure quidem, sed intellectorem desiderant. De his qui convertuntur, accipe quod dictum est, Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Avertantur retrorsum. Non praecedant, sed sequantur; non dent consilium, sed accipiant. Nam Petrus praecedere voluit Dominum, quando Dominus de passione sua futura diceret: consilium illi quasi salutis voluit dare, consilium salutis aeger salvatori. Et quid ait Domino de illa futura sua passione confirmanti? Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud. Praecedere volebat, ut Dominus sequeretur. Et ille quid? Redi retro, satanas 27Id. XVI, 22, 23 . Praecedendo satanas es, sequendo discipulus eris. Hoc ergo et istis, Avertantur retrorsum, et confundantur, qui cogitant mihi mala. Cum enim coeperint retrorsum sequi, jam non cogitabunt mala, sed desiderabunt bona.